monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 31
{XI} ubi et quoniam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, bucolicon vocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. -